- OCELLUS
- OCELLUSnomen floris eximii, Oeillet, de quo sic Franc. Pomey, Ocellus, anne sic dictus, quod in eius aspectu blandissime acquiescat oculus, an quod ipsemet sit hortorum oculus et ornamentum? Nihil certe spectare oculus possit, vel eius formosius formâ; vel colorum, quibus effulget, varietate, pulchrius; vel foliorum, quibus contexitur, nitore et compositione concinnius. Compacta haec folia sunt, adiunctaque aliis alia, tam scite, atque ordinate, ut ab extremo inter se connexa, suumque inserta in calyculum, erumpant sensim, dissundantque se molliter in orbem, limbis denticulatim incisis —— Porro, nihil illo picturatius, nihil eius colorum varietate distinctius. Micat videlicet in Ocellis unis nunc niveus Lilii candor, nunc Rosae rubor igneus, nunc Amaranthi livens purpura, aut Renunculi coccinum, aut Anemones ostrum, aut conchylium Iridis, aut Coluteae amethystus, aut horum omnium mistura colorum; qui modo compuncti in apices, modo virgati in taeniolas, modo in vittas intertexti, ftorem sic comunt ---- Quid dicam de odoris, quem spirat, seu suavitate, seu vi, tam prope accedentis ad Caryophyllum, ut nomen inde Caryophyllei floris factum illi fuerit apud vulgus. Foliane memorabo, in longum promissâ, peneque carentia latitudine? Caulemne loquar, variis geniculis nixum, humôque assurgentem ad binos ternosve pedes: Is, tenuis licet, haeret tamen ----- firmus adeo, ut non unum modo, sed Ocellos ferat saepius plurimos, sustineatque cum dignitate. Hactenus ille Descript div.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.